라틴어 문장 검색

Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
iam sestertium quadragiens redegi parte vendita Baeticorum.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 12:4)
eosdem patrimonii tertiam partem conferre iussit in ea quae solo continerentur, deforme arbitratus - et erat - honorem petituros urbem Italiamque non pro patria sed pro hospitio aut stabulo quasi peregrinantes habere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 4:3)
Sed hoc votum meum bonitati tuae reservatum est, quia mater Romani liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio codicillis ad patrem tuum scriptis professa fuerat, nondum satis legitime peregerat;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 2:2)
93. Hodie inter credentes ac non credentes convenit terram potissimum commune esse patrimonium, cuius fructus omnium commoditati destinari debent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:1)
95. Ambitus bonum est commune, totius humanitatis patrimonium, cuius omnes sunt responsales.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 127:1)
Locorum imminutio operandi “negativum infert incursum in ordinem oeconomicum, per gradualem erosionem «patrimonii socialis», hoc est illius summae necessitudinum fiduciae, credibilitatis et observantiae legum, quae necessaria habentur ad quamlibet civilem consortionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:9)
Compluries diversarum aetatum culturae limites hanc conscientiam proprii ethici spiritalisque patrimonii finxerunt, sed utique ad cuiusque fontes reditus sinit ut religiones hodiernis necessitatibus melius respondeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 255:5)
ille,supervacuis augens patrimonia fundis finitimisque inhians contempto limite agellis, ducitur innexus manicis et mille catenis ante triumphales currus post terga revinctus, nec se barbaricis addictum sentit habenis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1114)
quid ergo sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo heredes voluit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:8)
hic simul accepit patrimoni mille talenta, edicit, piscator uti, pomarius, auceps, unguentarius ac Tusci turba inpia vici, cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum mane domum veniant.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:3)
sed si confessionem culpae meae exigitis, fui pater durus et patrimonii, quod melius ab his administrari poterat, tenax custos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 162:4)
patrimonium exhausit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 142:8)
nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus aliis praeparabamus, aliis relinquemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 17:2)
defensionem imitatus est eques Romanus, qui obiicienti Augusto, quod patrimonium comedisset, , inquit, putavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 183:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION