라틴어 문장 검색

unde ipse in bucolicis Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae (9.28). amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr18)
"quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen vel innocentiam novi fato tribui sententiis plurimorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:11)
"Quis non intellegat male sanos et vanae et perditae mentis in ista desipere et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:28)
"Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:3)
"Igitur qui innocentiam colit, deo supplicat;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:9)
"Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:18)
Quod si fuit in re publica tempus ullum, cum extorquere arma posset e manibus iratorum civium boni civis auctoritas et oratio, tum profecto fuit cum patrocinium pacis exclusum est aut errore hominum aut timore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 2:2)
hoc dicendi genus ad patrocinia mediocriter aptum videbatur, ad senatoriam vero sententiam, cuius erat ille princeps, vel maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 3:1)
Itaque consilio eius, cum volebant, homines utebantur, patrocinio, cum licebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:3)
aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi - nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus - sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscaverat, recte loquebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:4)
Roscio dicta tantum commendationis habuit ut non ulla esset quae non digna nostro patrocinio videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 4:4)
cum igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maximum in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 3:1)
Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:1)
quod autem patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:2)
multis etiam sensi mirabile videri eam nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION