라틴어 문장 검색

item ut litigatores pro patrociniis certam iustamque mercedem, pro subsellis nullam omnino darent praebente aerario gratuita;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 17장 1:3)
Hinc diu super flumina confusionis deflevimus, et patrocinia iusti regis incessanter implorabamus, qui satellitium sevi tyranni disperderet et nos in nostra iustitia reformaret. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:3)
Itaque illud 'patrocinium' orbis terrarum potius quam 'imperium' poterat nominari".
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:22)
Unde fit persepe quod non solum falsitas patrocinium habeat, sed—ut plerique—de suis terminis egredientes per aliena castra discurrant;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:12)
Poterat tamen Imperator in patrocinium Ecclesie Patrimonium et alia deputare, inmoto semper superiori dominio, cuius unitas divisionem non patitur. 17.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:48)
Si etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium Ecclesie illa que de Imperio deputavit ei de iure deputare non potuisset;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:22)
In quos se indigentium eius non effudit praeceps et festina largitio?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:22)
Si quidem nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, tum honorum decora et insignia vindicavit, interque haec omnia nullius acrior custos quam libertatis fuit, nullaque in pretium eius potuit largitione corrumpi, cum ut in magno et in dies maiore populo interim
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 15:2)
Spurium largitione, Cassium agraria lege suspectum regiae dominationis praesenti morte multavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 17:2)
Unde gladiatorii adversum dominos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis favorem effusa largitio, dum spectaculis indulget, supplicia quondam hostium artem faceret?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 10:3)
Aut magnificus apparatus conviviorum et sumptuosa largitio non ab opulentia paritura mox egestatem?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 12:2)
Extat vox ipsius, nihil se ad largitionem ulli reliquisse, nisi si quis aut caenum dividere vellet aut caelum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 6:2)
Ergo qui ferias dicunt a mendacio vindicantur patrocinio vetustatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 31:1)
Non defuit patrocinio suo Iulia his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:4)
Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio, Nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas, Movere potuit in iuventa de statu, Ecce in senecta ut facile labefecit loco Viri excellentis mente clemente edita Summissa placide blandiloquens oratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION