라틴어 문장 검색

quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita?
(아풀레이우스, 변명 28:10)
nisi forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur pelago exorta.
(아풀레이우스, 변명 28:11)
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(아풀레이우스, 변명 28:18)
Samos Icario in mari modica insula est - exaduersum Miletos - ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi dispescitur:
(아풀레이우스, 플로리다 15:1)
At vero (quod nefas dicere, ne quid sit ullum huius rei tam dirum exemplum) si cuiuslibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaveris et faciem nativa specie nudaveris, licet illa caelo deiecta, mari edita, fluctibus educata - licet, inquam, Venus!
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:5)
Neci mora, cum omnibus illis cibariis vasculis raptim remotis, laciniis cunctis suis renudata, crinibus quam dissolutis ad hilarem lasciviam in speciem Veneris quae marinos fluctus subit pulchre reformata, paulisper etiam glabellum femina rosea palmula potius obumbrans de industria quam tegens verecundia,
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:1)
"Sic effata, et osculis hiantibus filium diu ac pressule saviata proximas oras reflui litoris petit, plantisque roseis vibrantium fluctuum summo rore calcato, ecce iam profundummaris sudo resedit vertice, et, ipsum quod incipit velle, et statim, quasi pridem praeceperit, non moratur marinum obse- quium."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:26)
"At Psyche relicta sola, nisi quod infestis furiis agitata sola non est, aestu pelagi simile maerendo fluctuat, et quamvis statuto consilio et obstinato animo, iam tamen facinori manus admovens adhuc incerta consilii titubat multisque calamitatis suae distrahitur affectibus."
(아풀레이우스, 변신, 5권161)
"Tunc avis peralba illa gavia, quae super fluctus marinos pinnis natat, demergit sese propere ad Oceani profundum gremium."
(아풀레이우스, 변신, 5권219)
"Sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeversis illis alterorsus concito gradu pelago viam capessit."
(아풀레이우스, 변신, 5권260)
"Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset, nocte promota tabernulam quandam litori navique proximam, quam vitatis maris fluctibus incubabant, invadimus et diripimus omnia, nec tamen periculo levi temptati discessimus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:16)
At ego tunc temporis talibus fatorum fluctibus volutabar:
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:1)
Vitatis ergo turbulis et electo secreto litore prope ipsas fluctuum aspergines in quodam mollissimo harenae gremio lassum corpus porrectus refoveo:
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:4)
Necdum satis conniveram, et ecce pelago medio venerandos diis etiam vultus attollens emergit divina facies:
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:2)
ae dehinc paulatim toto corpore pellucidum simulacrum excusso pelago ante me constitisse visum est.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION