라틴어 문장 검색

Quas tamen species si quis curiosius aestimet, quod jam ad medicum non pertinet, facile intelliget, omnes ex una causa pendere, quae demit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 3:1)
At lienis sinistra, non eidem septo, sed intestino innexus est, natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:4)
deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 12:6)
Illud ante omnia scire oportet, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, De medicamentorum facultatibus. 2:4)
Tabula quoque collocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus, superque eam homo deligatur in id latus versus, cujus auris eo modo laborat, sic, ut extra tabulam non emineat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 32:3)
sic inferioris, quo parum sursum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 32:2)
Isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus, a superiore tantum circumdatus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 2:8)
Idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 20:7)
scilicet in dubio vindex Bellona pependit, dum spado Tiresias enervatusque Melampus reptat ab extremo referens oracula Nilo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:187)
lacero crinales vertice dentes et fractum pendebat ebur, talique superbas inrupit clamore fores:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:84)
fortuna simul cum mente pependit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:160)
Omina conveniunt dicto fulvusque Tonantis armiger a liquida cunctis spectantibus aethra correptum pedibus curvis innexuit hydrum, dumque reluctantem morsu partitur obunco, haesit in ungue caput;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:312)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
credite nunc omnes, quas dira Britannia gentes, quas Hister, quas Rhenus alit, pendere paratas in speculis:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:220)
ubera prima dabant gremio redolente Napaeae ternaque te nudis innectens Gratia membris adflavit docuitque loqui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae45)

SEARCH

MENU NAVIGATION