라틴어 문장 검색

Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium patremque meum iuxtaque Cresam alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:8)
At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 21:1)
Tum vero attonitae monstris actaeque furore conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:24)
sed magis aligera est magis et medicata sagitta, quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi, eludens excussa oculos calamique volantis praepete transcursu cordis penetralia Agens, nec segnis natura animae est aut tarda cavendi vulneris, ignitum quoniam Deus indidit olli ingenium, purum, sapiens, subtile, serenum, mobile, sollicitum, velox, agitabile, acutum, factorem modo casta suum veneretur et ipsi militet ac victum proculcet sobria mundum, nil de pestiferis opibus aut falsificatis terrarum spoliis stulto oblectamine libans, ne sub fasce iacens alieno et dedita regno non queat argutas hostis vitare sagittas, sed quid ego omne malum mundique hominumque maligni hostis ad invidiam detorqueo, cum mala nostra ex nostris concreta animis genus et caput et vim, quid sint, quid valeant, sumant de corde parente?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1136)
Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes, Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae farre pio et plena supplex veneratur acerra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:17)
Te quoque magna manent regnis penetralia nostris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:19)
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis, sacra comam multosque metu servata per annos, quam pater inventam, primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:8)
" "Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto," excipit Ascanius," per magnos, Nise, penatis Assaracique larem et canae penetralia Vestae obtestor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:7)
Saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter et bibit ingens arcus et e pastu decedens agmine magno corvorum increpuit densis exercitus alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:10)
illum et parentis crediderim sui fregisse cervicem et penetralia sparsisse nocturno cruore hospitis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 132)
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, verba movere loco, quamvis invita recedant et versentur adhuc intra penetralia Vestae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 265)
sed eruere in animo est quae latent, et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente, sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 98:2)
postquam vero nobis ille, quem instituebamus, orator a dicendi magistris dimissus aut suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 4:2)
Sed potest in penetralibus suis ostendi, si modo non institorem, sed antistitem nancta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:4)
et quanto decentius contumeliam penetralium meorum uxoris epistula quam testamento sollicitatoris cognoscerem!
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION