라틴어 문장 검색

et hercules, si tales essetis quales esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 355:2)
sed illis nec quid dicerent nec quid facerent, quicquam umquam pensi fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 561:1)
satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 686:2)
id illi, cui nihil pensi sit, facile esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 231:2)
versari inter se, coniuges liberosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 86:2)
si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 269:2)
S. Meum pensum ego lepide accurabo, quamquam odiost mortem amplexari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 267)
Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi faciendas pondo duom nummum, stalagmia, ut te libenter videam, quom ad nos veneris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 334)
dare una opera pensum postules, inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 268)
nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat, lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet, quae habeat cottidianum familiae coctum cibum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3102)
ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro, neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3129)
Paegnivm Pensum meum, quod datumst, confeci.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 41)
fio impudens, nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 2117)

SEARCH

MENU NAVIGATION