라틴어 문장 검색

Quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장60)
Ita cum potentia auaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장14)
Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:2)
Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, Inseritur medium radiis subtemen acutis, Quod lato paviunt insecti pectine dentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:3)
Haec ait et turpi convolvens stamina fuso abrupit stolidae regalia tempora vitae.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:18)
Mirantur pensa sorores:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:20)
Nec modus est illis, felicia vellera ducunt et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:22)
Sponte sua festinat opus nulloque labore mollia contorto descendunt stamina fuso.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:23)
Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris, et laetus nune plectra movet, nune pensa ministrat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:25)
nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam magis quam ullum aliud vereri malum, pacem iniuriis perturbare, imbecilliores vi ac metu premere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 62:2)
durae peragunt pensa sorores nec sua retro fila revolvunt.
(세네카, Hercules Furens 2:21)
hospes Timoli Lydiam fovit nurum et amore captus ad leves sedit colus, udum feroci stamen intorquens manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:25)
nulli non avidi colus Parcas stamina nectere:
(세네카, Hercules Oetaeus 16:20)
semper, genetrix, deflenda mihi, prima meorum causa malorum, tristes questus natae exaudi, si quis remanet sensus in umbris, utinam ante manu grandaeva sua mea rupisset stamina Clotho, tua quam maerens vulnera vidi oraque foedo sparsa cruore!
(세네카, 옥타비아 1:5)
non sollicitae possunt curae mutare rati stamina fusi.
(세네카, 오이디푸스 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION