라틴어 문장 검색

Hoc administrante alimentaria res abundavit et querellae plebis excitari crebro solitae cessaverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 24:2)
Et tamquam ex arida silva volantes scintillae, flatu leni ventorum, ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis, malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum, ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis, invitus quosdam habere posset offensos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 11:2)
Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 18:1)
Ille enim cum Palaestinam transiret, Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe taedio percitus, dolenter dicitur exclamasse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 5:1)
Cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 3:1)
Et si emissa lentius arcu invalido, - ictu enim rapidiore exstinguitur, - haeserit usquam, tenaciter cremat, aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 15:1)
In hac regione oleum conficitur Medicum, quo illitum telum, si emissum lentius laxiore arcu (nam ictu exstinguitur rapido) haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua voluerit obruere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 37:1)
Incensa denique urbe (ut memoratum est), constructo tribunali insistens, actis gratiis exercitui convocato, cunctos ad paria facienda deinceps hortabatur, et argenteos nummos centenos viritim pollicitus, cum eos parvitate promissi percitos tumultuare sensisset, ad indignationem plenam gravitatis erectus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 3:1)
Quidam arbitrabantur, Arsacen ac duces adventare iam nostros, rumoribus percitos, quod imperator Ctesiphonta magnis viribus oppugnaret, non nulli Persas nobis viantibus incubuisse firmabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 6:1)
Quos cum Iulianus cavendi immemor, diffluxisse trepidos elatis vociferando manibus aperte demonstrans, irasque sequentium excitans, audenter effunderet semet in pugnam, clamabant hinc inde candidati (quos disiecerat terror) ut fugientium molem tamquam ruinam male compositi culminis declinaret, et (incertum unde ) subita equestris hasta, cute brachii eius praestricta, costis perfossis, haesit in ima iecoris fibra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 6:1)
gentilitate enim prope perciti nominis, quod una littera discernebat, Iulianum recreatum arbitrati sunt deduci magnis favoribus ut solebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 6:2)
Haec inter cum neque pontes compaginari, paterentur undae torrentes, et absumptis omnibus quae poterant mandi, sine utilibus ullis, acto miserabiliter biduo, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame, ignavissimo genere mortis, absumi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 4:1)
Mox principali habitu circumdatus et corona, Augustusque nuncupatus, cum laudibus amplis, quas novitatis potuit excitare dulcedo, praemeditata dicere iam parabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 3:1)
accendebatur tamen insita plerisque vulgarium, novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petronium (ut praediximus) divitias violenter augentem, omnes eadem mente detestabantur, qui sepulta iam dudum negotia, et redivivas nebulas debitorum, in diversos ordines excitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 17:2)
Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus ( notarius) praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum, ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis, ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia (ut in talibus) percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION