라틴어 문장 검색

"Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:4)
"Quae autem tibi causa peregrinationis huius?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:12)
Percontatur accuratius causas etiam peregrinationis meae;
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:19)
"mihi denique proventum huius peregrinationis inquirenti multa respondit et oppido I mira et satis varia:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:7)
"Nam die quadam cum frequentis populi circulo consaeptus coronae circumstantium fata donaret, Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum diem commodum peregrinationi cupiens:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:12)
"Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius, mente viduus necdum suus, Hostes inquit Et omnes inimici nostri tam diram immo vero Ulixeam peregrinationem incidant."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:18)
"Tibi vero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poterit afferre."
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:10)
"Hanc illam mihi gloriosam peregrinationem fore Chaldaeus Diophanes obstinate praedicabat."
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:5)
"De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:7)
"et Ubi sunt inquit Sollicitudo atque Tristities ancillae meae?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:66)
"Quod ad domum Milonis Hypatini quam proxime diripuimus pertinet, discussa sollicitudine iam possumus esse securi."
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:4)
Quae res incutiebat mihi non parvam sollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:5)
nam et viriculas patrimonii peregrinationis attriverant impensae, et erogationes urbicae pristinis illis provincialibus antistabant plurimum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:2)
Quae res summum peregrinationi meae tribuebat solacium, nec minus etiam victum uberiorem subministrabat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:9)
quando vero et aetate erat provectior et incessabilius die noctuque, immo omnibus istius insulae medicis incognitis infirmitatibus, internisque atque externis regiae potestatis sollicitudinibus, necnon et paganorum terra marique infestationibus occupatus, immo etiam perturbatus, magistros et scriptores aliquantula ex parte habebat, legere ut non poterat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION