라틴어 문장 검색

Qui proficiscitur in partes exteras antequam in lingua gentis quam adit aliquos fecit progressus ad ludum grammaticum vadit, non ad peregrinandum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:3)
Aliter enim adolescentes peregrinabuntur cucullati et foras prospicient parum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:5)
Habeat etiam praesto librum aliquem aut chartam chorographicam regionis illius ubi peregrinatur, quae instar clavis erit ad inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:34)
Secludat se ut plurimum a consortio popularium suorum, atque in iis locis victitet ubi simul convivantur homines melioris notae ex natione ubi peregrinatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:40)
Quatenus ad familiaritates et amicitias quiae inter peregrinandum adiungendae sunt, utilissima omnium est illa secretariorum et ministrorum interiorum quibus legati utuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:43)
Hoc enim pacto in una regione peregrinando etiam plurium regionum notitiam et experientiam ad se attrahet et suget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:44)
Quando peregrinator domum revertitur, nihilominus regiones in quibus peregrinatus est non relinquat prorsus pone se.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:50)
Interest etiam aliquos ex indigenis saepe in regionem unde colonia migravit mittere ubi viderent conditiones hominum suis multo praestantiores, idque sub reditu inter suos divulgent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:53)
Quod populi septentrionales veteres sorte facere solebant, sortes dantes quae pars domi maneret, quae autem alio migraret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:12)
De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo.
(불가타 성경, 호세아서, 10장5)
Et migrare vos faciam trans Damascum ", dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 5장27)
Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
(불가타 성경, 아모스서, 6장7)
Haec enim dicit Amos: "In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장11)
Propter hoc haec dicit Dominus: "Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장17)
Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION