라틴어 문장 검색

sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:3)
Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:1)
quod quidem pluris est haud paulo magisque ipsum propter se expetendum quam aut sensus aut corporis ea, quae diximus, quibus tantum praestat mentis excellens perfectio, ut vix cogitari possit quid intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 81:2)
quocirca sapientem esse mundum necesse est, naturamque eam quae res omnes conplexa teneat perfectione rationis excellere, eoque deum esse mundum omnemque vim mundi natura divina contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 30:3)
Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:9)
numquam enim, iratus qui accedet ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis, et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:3)
Eadem ratio est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:6)
quarum quidem certe est adhibendus modus ad mediocritatemque revocandus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:5)
Eademque mediocritas ad omnem usum cultumque vitae transferenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:6)
In his autem ipsis mediocritatis regula optima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:1)
Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est, temporibus necessaria, et turn ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:6)
quis enim non videt C. Coelio, aequali meo, magno honori fuisse, homini novo, illam ipsam, quamcumque adsequi potuerat, in dicendo mediocritatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 117:2)
Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 130:3)
'Dicam equidem, Caesar,' inquit 'quid intellegam, sed et tu et vos hoc omnes,' inquit, 'mementote, non me de perfecti oratoris divinitate quadam loqui, sed de exercitationis et consuetudinis meae mediocritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 298:1)
sed tamen dissimilitudo intellegi potest et ex motus mei mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis primum institi, in eis fere soleo perorare et quod aliquanto me maior in verbis [quam in sententiis] eligendis labor et cura torquet verentem, ne, si paulo obsoletior fuerit oratio, non digna exspectatione et silentio fuisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION