라틴어 문장 검색

Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leuiter perfricare ex oleo, cui uinum et paulum contriti salis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 5:1)
ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, uigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:2)
et uini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:7)
Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 1:2)
deinde id aliquamdiu perfricare, nouissime detergere et unguere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 2:8)
isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 4:2)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:4)
dum ieiunus est, ambulare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 1:2)
non aquam sed uinum calidum bibere ieiunus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:3)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 2:1)
neque ieiuno neque cenato uomendum est, neque mouenda aluus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 2:2)
Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 8:2)
maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis euocare materiam uolumus, ideoque extremas partes perfricamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 8:3)
Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 9:1)
Denique si certa membra perfricantur, multa ualentique frictione opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION