- 문장 검색

라틴어 문장 검색

hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
Quid opes opibus adgeritis ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 68:5)
perfregit ossa, corpori trunco caput abest nec usquam est.
(세네카, Hercules Furens 15:8)
vincatur mea fortuna dextra, Sunt quidem patriae preces satis efficaces, sed tamen nostro quoque movere fletu, surge et adversa impetu perfringe solito, nunc tuum nulli imparem animum malo resume, nune magna tibi virtute agendum est:
(세네카, Hercules Furens 19:8)
aggeritur omnis silva et alternae trabes in astra tollunt Herculi angustum rogum:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:19)
carmine audito stupet tumidumque nodis corpus aggestis plicat cogitque in orbεs. 'parva sunt' inquit 'mala et vile telum est.
(세네카, 메데아 11:6)
mugire fibras vidi et aggessi manu
(세네카, Thyestes 1087:1)
qui perfracto limine Ditis
(세네카, Troades 745:1)
est praeterea tibi copiosissima penus aggeratis opipare farta deliciis, modo sit eventilando par animus impendio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 6:5)
omnia questus, immitem Bromium, stagna invida et invida tela, primaevam visu platanum, cui longa propago innumeraeque manus et iturus in aethera vertex, deposuit iuxta vivamque adgessit harenam optatisque aspergit aquis et talia mandat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris18)
"ipse adero et conamina tanta iuvabo asperaque invitae perfringam viscera terrae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis46)
nec plura morati consurgunt, dictis impensius aggerat omne promissum Inachius pater, auxilioque futurum et patriis spondet reduces inducere regnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권65)
singultibus artum exhaurit thoraca dolor, nec vincla coercent undantem fletu galeam, eum multa gementi pone gravis curvas perfringit lancea costas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권248)
adgeritur, quantum bibit arida tellus, trunca dehinc nemora advolvunt, maestusque sacerdos tris Hecatae totidemque satis Acheronte nefasto virginibus iubet esse focos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권195)
miserum vicino caespite alumnum - sic Parcae volvere - locat ponique negantis floribus adgestis et amico murmure dulces solatur lacrimas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권358)

SEARCH

MENU NAVIGATION