라틴어 문장 검색

"neque enim perfringere duris dignamur gladiis, algenti et sanguine ferrum inbuere fragili que viros foedare triumpho."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 165)
ne aut ille alserit, Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit Aliquid.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 18)
auratasque trabes, veterum decora alta parentum, devolvunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:6)
[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro] "Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 13:2)
Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruina dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum pectora pectoribus rumpunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:8)
Inter quas curam Clymene narrabat inanem Vulcani Martisque dolos et dulcia furta, aque Chao densos divum numerabat amores carmine quo captae dum fusis mollia pensa devolvunt, iterum maternas impulit aures luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes obstipuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:3)
monte decurrens velut amnis, imbres quem super notas aluere ripas, fervet inmensusque ruit profundo Pindarus ore, laurea donandus Apollinari, seu per audacis nova dithyrambos verba devolvit numerisque fertur lege solutis, seu deos regesque canit, deorum sanguinem, per quos cecidere iusta morte Centauri, cecidit tremendae flamma Chimaerae, sive quos Elea domum reducit palma caelestis pugilemve equomve dicit et centum potiore signis munere donat, flebili sponsae iuvenemve raptum plorat et viris animumque moresque aureos educit in astra nigroque invidet Orco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 22)
at ille, qui saxa devolvat et pontem indignetur et ripas sibi faciat, multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret ire, qua rapiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 227:1)
Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 49:3)
Quae res illum non patitur ad imum devolvi, retinet in summo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 23:3)
Tunc capiti suo manus ingerunt, quod potuerant facere nullo prohibente liberius, tunc mortem comprecantur sibi, tunc lectulo devolvuntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:7)
nam quid ex summis opibus ad egestatem deuolutos loquar?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 1:15)
Saepe itaque ratio patientiam suadet, ira vindictam, et qui primis defungi malis potuimus, in maiora devolvimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:3)
perfregit ossa, corpori trunco caput abest nec usquam est.
(세네카, Hercules Furens 15:8)
vincatur mea fortuna dextra, Sunt quidem patriae preces satis efficaces, sed tamen nostro quoque movere fletu, surge et adversa impetu perfringe solito, nunc tuum nulli imparem animum malo resume, nune magna tibi virtute agendum est:
(세네카, Hercules Furens 19:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION