라틴어 문장 검색

liber ex iustitia, quam diligit, captiuus ex delectatione, quam portat inuitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 11:6)
et sciere perfugae indicio, multoque plures, ut in spem universae praedae, flumen traiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 116:1)
de captivis, ut quisque liber aut servus esset, suae fortunae a quoque supplicium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 205:3)
haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul divinae humanaeque spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 580:1)
exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga viginti cohortes Samnitium - quadringenariae ferme erant - Cominium profectas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 585:1)
castellum inde quod caput eius regionis erat viculosque circumiectos capit et captivo cibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 345:1)
in captivos ex tradito praesidio, ut fama clementiae in principio rerum colligeretur, nihil saevitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 510:1)
Hannibal captivorum qui Latini nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 84:1)
accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostilem abstineri iussit, ut occulti alicuius pacti ea merces videri posset, altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non exspectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 276:1)
in permutandis captivis, quod sic primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum Poenumque ut quae pars plures reciperet quam daret argenti pondo bina et selibras in militem praestaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 278:1)
duplex inde Hannibali gaudium fuit - neque enim quicquam eorum quae apud hostes agerentur eum fallebat, et perfugis multa indicantibus et per suos explorantem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 339:1)
quibus satis cognitis optimum visum est captivos comitesque eorum Romam ad senatum aut ad consules, ubicumque essent, quam primum deportare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 460:1)
dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 24:1)
auctore ac duce perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 25:1)
et adiuvere captivi, qui rapto inter tumultum ferro conglobati et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam impedierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 193:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION