라틴어 문장 검색

Romani qui ex tanta clade evaserant diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 16:1)
ceterum transportati milites in Siciliam - et erant maior pars Latini nominis sociorumque - prope magni motus causa fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 135:1)
urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam dederant urbis vastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 98:2)
postremo dux ipse navibus accitis - nec procul inde aberat mare - nocte relicto exercitu Gades perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 246:3)
Iliturgitani prodendis qui ex illa clade ad eos perfugerant interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 286:2)
Magonis hercule sibi, qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus, maiorem curam esse quam Ilergetum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 475:2)
itaque quo maturius fatis ominibus oraculisque portendentis sese victoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare, quae ratio transportandae Romam deae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 144:1)
milites qui Locris essent omnes in Siciliam transportari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 275:1)
quantum militum in Africam transportatum sit non parvo numero inter auctores discrepat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 346:1)
regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Carthaginiensem agrum perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 419:1)
Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem - Bellum incolae vocant - perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 430:2)
Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio, priusquam excederet pugna, expertus, et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 470:1)
consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione advocata ignorare inquit mihi videmini, quirites, non utrum bellum an pacem habeatis vos consuli - neque enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur - sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 57:1)
postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 486:1)
praesidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 541:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION