라틴어 문장 검색

repletum ratibus eversis mare, captas Mycenas, mille ductorem ducum, ut paria fata Troicis lueret malis, perisse dono feminae:
(세네카, 아가멤논 18:16)
Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:1)
Qui morte cunctos luere supplicium iubet nescit tyrannus esse:
(세네카, Hercules Furens 7:31)
ignis fulvo elusus in auro latet obscurus, quem mihi caeli qui furta luit viscere feto dedit et docuit condere vires arte, Prometheus, dedit et tenui sulphure tectos Mulciber ignes, et vivacis fulgura flammae de cognato Phaethonte tuli.
(세네카, 메데아 12:30)
Si te luentes non satis Thebae movent, at sceptra moveant lapsa cognatae domus.
(세네카, 오이디푸스 7:3)
quid deinde matri, quid male in lucem editis gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit scelus ruina, flebili patriae dabis?
(세네카, 오이디푸스 12:13)
Quod sit luendum morte delictum indica.
(세네카, 파이드라 12:32)
nullo luet hoc Antonius aeuo.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 30:2)
desine iam revocare tuis periuria verbis, Cynthia, et oblitos parce movere deos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1512)
sed nec Pergama nec decenne bellum nec saevas Agamemnonis phalangas nec periuria persequar Sinonis, arx quo Palladio dicata signo pellaci reserata proditore portantem pedites equum recepit.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem24)
spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempora certius amant, et ignavia pariter conscientiaque trepidantes, cum sint in praetoriis leones, in castris lepores, timent foedera, ne discutiantur, bella, ne pugnent, quorum si nares afflaverit uspiam robiginosi aura marsupii, confestim videbis illic et oculos Argi et manus Briarei et Sphingarum ungues et periuria Laomedontis et Ulixis argutias et Sinonis fallacias et fidem Polymestoris et pietatem Pygmalionis adhiberi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 5:1)
"quod si prisca luunt auctorum crimina gentes subvenitque tuis sera haec sententia curis, percensere aevi senium, quo tempore tandem terrarum furias abolere et saecula retro emendare sat est:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권95)
"non si te ferreus agger ambiat aut triplices alio tibi carmine muros Amphion auditus agat, nil tela nec ignes obstiterint, quin ausa luas nostrisque sub armis captivo moribundus humum diademate pulses, tu merito;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권179)
nondum radiis monstratus adulter foeda catenato luerat conubia lecto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권22)
"novercales luimus ditare Myeenas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권84)

SEARCH

MENU NAVIGATION