라틴어 문장 검색

Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Non bene conducti vendunt periuria testes, Non bene selecti iudicis arca patet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1023)
Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri Carpathium tepidos per mare ferre Notos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 812)
Ut sua per nostram redimat periuria poenam, Victima deceptus decipientis ero?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 313)
Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici, Sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 942)
Iuppiter ex alto periuria ridet amantum, et iubet Aeolios inrita ferre notos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:451)
ergo ut periuras merito periuria fallant, exemplo doleat femina laesa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:474)
"ablue praeteriti periuria temporis,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권419)
"sive ego te feci testem falsove citavi non audituri numina magna Iovis, sive deum prudens alium divamve fefelli, abstulerint celeres improba verba Noti, et pateant veniente die periuria nobis, nec curent superi si qua locutus ero."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권422)
pretium rex infitiatur et addit, perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:2)
prodiga divitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:4)
satis beatus quisque dextram porrigit laudis rapacem, prodigam pecuniae, cuius sinistra dulce factum nesciat:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium60)
armata pugnavit fides, proprii cruoris prodiga;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.4)
"rogo, quis furor est perdere praecipites animas et male prodiga corda sui sternere rasilibus scopulis, omnipatremque negare Deum?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.15)
venerat occiduis mundi de finibus hostis Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae, delibuta comas, oculis vaga, languida voce, perdita deliciis, vitae cui causa voluptas, elumbem mollire animum, petulanter amoenas haurire inlecebras et fractos solvere sensus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 182)

SEARCH

MENU NAVIGATION