라틴어 문장 검색

Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:4)
Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapides in ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 45:1)
Nam si pertinere ad te iudicas, quam crinitus puer et quam perlucidum tibi poculum porrigat, non sitis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:6)
Quorum quae vis quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus implexis, et quare ridentes et iuvenes et virgines solutaque ac perlucida veste.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 23:1)
perlucidis autem, quia beneficia conspici volunt.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 26:6)
Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas profundentem, sive illas ibi primum nascentis invenit, sive inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et ab confusione peioris undae servatum reddidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 97:1)
haec ipse perlucidus, crepidatus, auratus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 95:3)
Non loricam clipeumue sumsit, sed tenuem ac perlucidam uestem;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.15)
tenet e patula pocula fago, sed non trepida tenet illa manu;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:29)
opima cervix arduos tollit toros naresque hiulcis haustibus patulae fremunt;
(세네카, 파이드라 15:20)
alludit patulis arbor hiatibus.
(세네카, Thyestes 161:1)
Tibure me missa iussit adesse mora, candida qua geminas ostendunt culmina turres, et cadit in patulos nympha Aniena lacus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 162)
Tityrus ut quondam patulae sub tegmine fagi volveret inflatos murmura per calamos, praestitit adflicto ius vitae Caesar et agri, nec stetit ad tenuem celsior ira reum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto 1)
tum quidquid mamma refundit tegminis, hoc patulo concludit gemma recessu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 7)
patulo mentitur hiatu iratam pictura famem, pannoque furorem aura facit quotiens crassatur vertile tergum flatibus et nimium iam non capit alvus inane.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 170)

SEARCH

MENU NAVIGATION