라틴어 문장 검색

Nostri repentina fortuna permoti arma, quae possunt, arripiunt;
(카이사르, 내란기, 2권 14:3)
Principibus Gallice evocatis Caesar ea quae cognoverat dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis permulsis et confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis gerere constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 6장5)
nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur. Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 33장5)
Cum in colloquium ventum esset, et, ut convenerat, manum Commi Volusenus arripuisset, centurio vel insueta re permotus vel celeriter a familiaribus prohibitus Commi conficere hominem non potuit; graviter tamen primo ictu gladio caput percussit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장5)
Ubi mane experrectus est, corpus eius leviter ex oleo vetere, cum capite, excepto ventre, permulceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장30)
circa tertiam horam leviter unctis manibus corpus permulcere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 32장3)
Vbi mane experrectus est, corpus eius leuiter ex oleo uetere, cum capite, excepto uentre, permulceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:1)
circa tertiam horam leuiter unctis manibus corpus permulcere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 1:3)
Ubi mane experrectus est, corpus ejus leniter ex oleo vetere, cum capite excepto ventre, permulceatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 6:1)
circa tertiam horam leniter unctis manibus corpus permulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXII De refectione convalescentium a morbo. 1:3)
protinus excitis iter inremeabile signis arripit infaustoque iubet bubone moveri agmina Mygdonias mox inpletura volucres.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:236)
undique concurrunt volucres, quaecumque frementem permulcent Athesin cantu, quas Larius audit, quas Benacus alit, quas excipit amne quieto Mincius:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae63)
certatum inde sententiis, cum alii opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem censerent, alii fortioribus remediis agendum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장5)
commotus est Tiberius, et quamquam mitibus verbis Pisonem permulsisset, propinquos quoque eius impulit ut abeuntem auctoritate vel precibus tenerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장3)
nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus amoliri iuvenem specie honoris statuit struxitque causas aut forte oblatas arripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION