라틴어 문장 검색

quos placida oratione territos cum permulsisset, ad spem vulgatae clementiae aliquot populi Acarnaniae defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 148:2)
permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit Athamaniae et Amynandro bellum inferret, et urbes, quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 250:1)
haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes ut ignosceret pro libertate loquentibus et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 283:1)
percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 247:1)
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 145:1)
atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 442)
hodiene exoneramus navem, frater?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 133)
Harum machinationum omnium, quae supra sunt scriptae, rationes non modo ad has res, sed etiam ad onerandas et exonerandas naves sunt paratae, aliae erectae, aliae planae in carchesiis versatilibus conlocatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장47)

SEARCH

MENU NAVIGATION