라틴어 문장 검색

ad eos velut simulacra versi cum starent, M. Papirius, unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput incusso iram movisse atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 456:1)
ubi primum in conspectum ventum est et arma signaque agnovere, extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 458:1)
mox ipsis placido sermone permulcentibus notos cum quibus congressi erant, leniti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 373:2)
quos placida oratione territos cum permulsisset, ad spem vulgatae clementiae aliquot populi Acarnaniae defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 148:2)
permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit Athamaniae et Amynandro bellum inferret, et urbes, quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 250:1)
haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes ut ignosceret pro libertate loquentibus et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 283:1)
percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 247:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION