라틴어 문장 검색

Et ne vel coniugibus maritorum vacaret miserias flere, immittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis patris addicti, incantamenta quaedam anilia vel ludibriosa subderent amatoria, ad insontium perniciem concinnata:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 3:1)
Eius enim necem ulcisci, impensiore studio properans comes, ad insidiatoris perniciem multa ciebat et formidanda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 2:2)
Quae dum ita procedunt, Mascizel reparatis viribus nationum confinium adminicula ductans, conserta manu cum nostris, fusis e parte suorum compluribus, ipse equi pernicitate aegre discrimine mortis exemptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 14:1)
Qua causa declinans perniciem proximam Firmus, licet praesidiorum magnitudine communitus, relicta plebe, quam coegerat magna mercede, quoniam latendi copiam nocturna quies dedit, Caprarienses montes longe remotos penetravit, et diruptis rupibus inaccessos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 34:1)
Et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem rotundo habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius assueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 41:1)
Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis, victoriisque antegressis elati, densetis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis, restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso, milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium opportune, truculentum eum appellans et dirum, et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 48:1)
hocque commento tandem ad ulteriorem ripam post extrema discrimina pervenerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 9:2)
At in eois partibus alto externorum silentio, intestina pernicies augebatur, per Valentis amicos et proximos, apud quos honestate utilitas erat antiquior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 1:2)
Replicare nunc est opportunum (ut fecimus), et ab ortu primigenio patris huius ad usque ipsius obitum, actus eius discurrere per epilogos brevis, nec vitiorum praetermisso discrimine, vel bonorum, quae potestatis monstravit, nudare solita semper animorum interna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 1:1)
Africam deinde malo repentino perculsam, discriminibus magnis exemit, cum voracis militarium fastus ferre nequiens Firmus, ad omnes dissensionum motus perflabiles gentes Mauricas concitasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 10:2)
Nec enim usquam reperitur miti cohercitione contentus, sed aliquotiens quaestiones multiplicari iussisse cruentas, per interrogationes funestas, non nullis ad usque discrimina vitae vexatis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 3:1)
Qui vi subitae procellae perculsus, quamvis manere fundatus et stabilis diu conatus est, impendentium tamen diritatem augente vulgatius fama, magnorum discriminum metum voluntaria morte sedavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 2:1)
Ita turbido instantium studio orbis Romani pernicies ducebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 6:1)
Inundarunt Italiam ex abditis oceani partibus Teutones repente cum Cimbris, sed post inflictas rei Romanae clades immensas, ultimis proeliis per duces amplissimos superati, quid potestas Martia adhibita prudentia valeat, radicitus extirpati discriminibus didicere supremis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 12:1)
Fritigernus frustra cum tot cladibus colluctari homines ignaros obsidendi contemplans, relicta ibi manu sufficiente, abire negotio imperfecto suasit, pacem sibi esse cum parietibus , suadensque ut populandas opimas regiones et uberes, absque discrimine ullo, vacuas praesidiis etiamtum adorerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION