라틴어 문장 검색

Constat tamen in numero longe minores Romanos, cum copiosa multitudine colluctatos, funerea multa perpessos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 16:2)
Qui enim retro propter pavorem aliquam respiciebant, infigebant se lanceis eorum, qui ante illos fugiebant et in humeris portabant, et alii diversis ictibus inter se sunt perpessi et divina ultione iudicati.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:10)
ex quibus aliqui effugerunt, ceteri redempti sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:2)
Vix enim effugit cladem bibliothecae Cottonianae a. 1731.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:4)
ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis;
(아풀레이우스, 변명 33:7)
Nec denique perpessus ego tam miserum aerumnae spectaculum, iniecta manu ut assurgat enitor.
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:17)
"Ac ne istud quod vehementer ingemescis contumeliae causa perpessus es:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:4)
"Nec ille tam clarus tamque splendidus publicae voluptatis apparatus invidiae noxios effugit oculos:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:40)
"Quorsum itaque tantis laqueis inclusa vestigium porrigam, quibusque tectis vel etiam tenebris abscondita magnae Veneris inevitabiles oculos effugiam?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:33)
Et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus abrumpo, meque quadripedi cursu proripio, nec tamen acutulae anus milvinos oculos effugere potui:
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:1)
Sed illa fortuna mea saevissima, quam per tot regiones iam fugiens effugere vel praecedentibus malis placare non potui, rursum in me caecos detorsit oculos et emptorem aptissimum duris meis casibus mire repertum obiecit.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:2)
"Exhorruit Myrmex inauditum facinus et occlusis auribus effugit protinus:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:20)
Sed quid faciat, si non possit se inde eripere aut etiam effugere, vel qualicunque arte causam suam meliorare ibidem commorando?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:3)
mala vero vituperentur, execrentur, et ut omnino effugiantur, imitatores quoque eorum omni odio et despectione ac vindicta corripiantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 95 100:3)
quanto magis nobis laborandum est, ut credatur, qui et merito sanctitatis et virtute animi longe inpares sumus nec aliquid ad sustentacula vitae huius operari nostris manibus possumus, et si possemus, tantis occupationibus, quas tunc illos non credo fuisse perpessos, nequaquam sineremur!
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION