라틴어 문장 검색

at illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit et, si quid tibi ipse sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 112:2)
Ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장11)
Ceterum, si te videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica ornamenta, obstrepuerint, si tota civitate te feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam, quae via ad istum favorem ferat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 12:3)
Animus illi obstrepit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:3)
Ecce circensium obstrepit clamor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:1)
Surgit residuus pristinae mentis pudor - quid obstrepis?
(세네카, 아가멤논 6:24)
eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
" Hoc verbum non, ut plerique existimant, a favore trahitur, sed imperat silentium, ut rite peragi possit sacrum nulla voce mala obstrepente.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 144:3)
pectus in tela indue, vel stipitem istuc caede nostrorum inlitum converte, falsum ac nomini turpem tuo remove parentem, ne tuae laudi obstrepat.
(세네카, Hercules Furens 15:11)
iam genus totum obstrepit.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:32)
garrula per ramos avis obstrepit;
(세네카, 오이디푸스 6:31)
' haec ille et si quae miseri novistis amantes, et matutinis obstrepit alitibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1618)
non tam nocturna volucris funesta querela Attica Cecropiis obstrepit in foliis, nec tantum Niobe, bis sex ad busta superba, sollicito lacrimans defluit a Sipylo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 205)
lucus erat felix hederoso conditus antro, multaque natiuis obstrepit arbor aquis, Siluani ramosa domus, quo dulcis ab aestu fistula poturas ire iubebat ouis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 42)
pellitorum turba satellitum ne absit, admittitur, ne obstrepat, eliminatur, sicque pro foribus immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION