라틴어 문장 검색

is Paelignus auxiliis provincialium contractis tamquam reciperaturus Armeniam, dum socios magis quam hostis praedatur, abscessu suorum et incursantibus barbaris praesidii egens ad Radamistum venit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장2)
Sub idem tempus inter lacum Fucinum amnemque Lirim perrupto monte, quo magnificentia operis a pluribus viseretur, lacu in ipso navale proelium adornatur, ut quondam Augustus structo trans Tiberim stagno, sed levibus navigiis et minore copia ediderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장1)
tuncque primum inlecti Moschi, gens ante alias socia Romanis, avia Armeniae incursavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장5)
atque illum finis suos praegredientem incursavere Mardi, latrociniis exerciti contraque inrumpentem montibus defensi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장5)
eo contemptionis descensum ut ne duce quidem Romano incursarentur, sed temeritate obsidis tot per annos inter mancipia habiti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장4)
hostiaque quae muniebantur hibernaculis adsistens semifacta opera fuga perrupit seque vallo extulit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장4)
flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus quisque regem vi equorum perrupere, quia rumor incesserat pontem cessurum oneri dolo fabricantium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 15장9)
cetera abrupta aut arentia ac, si perrumpi possent, intolerandus labor nec satis causae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장4)
erant tamen qui crederent veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore perrumperentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장10)
ac saepe vagi currus, exterriti sine rectoribus equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut obvios incursabant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 3:4)
caesi vigiles, perrupta castra, trepidatum apud navis, donec sidente paulatim metu, occupato iuxta colle defensi, mox inrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장3)
in aggere viae conlato gradu corporibus et umbonibus niti, omisso pilorum iactu gladiis et securibus galeas loricasque perrumpere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장9)
Et media acie perrupta fugere passim Othoniani, Bedriacum petentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장1)
'duae tunc Pannonicae ac Moesicae alae perrupere hostem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장17)
nutantem aciem victor equitatus incursat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION