라틴어 문장 검색

Post perruptam incensamque urbem omnium primam, et captivos transmissos, certiore iam spe provectus exercitus ad fiduciam, elatis vocibus in favores principis consurgebat, adfore sibi etiam deinde dei caelestis existimans curam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 12:1)
Unde amne transito miliario septimo disparata, Diacira invaditur civitas, habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine, Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 3:2)
et consulto murorum invaduntur utrimque frontes, ut dum propulsaturi pericula, defensores ultro citroque discurrunt, nec proxima fodientis audiretur ferri tinnitus, nec quoquam intrinsecus obsistente, cuniculariorum subito manus emergat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 22:2)
Existimabatur Mars ipse (si misceri hominibus numina maiestatis iura permittunt), adfuisse castra Lucanorum invadenti Luscino.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 24:1)
Tandem nudata, reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas, et sine sexus discrimine vel aetatis, quicquid impetus repperit, potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis inde mucrones urgerent, ultimum flentes, e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper, dum caederentur egerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 25:1)
Perrupissetque civitatis aditus lapsorum agminibus mixtus, ni dux Victor nomine manibus erectis prohibuisset et vocibus, et ipse umerum sagitta praestrictus, et timens ne intra moenium ambitus rapidus miles inconsulte repertus nullosque inveniens exitus, multitudinis pondere circumveniretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 13:1)
Dumque teguntur firmiter latera, et exercitus pro locorum situ quadratis quidem sed laxis incedit agminibus, invasa subito terga pone versus arma cogentium principi indicatur, etiam tum inermi ad speculanda anteriora progresso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 2:1)
At in Galliis barbarico tumore gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil (multa et nefanda perpessis hominibus), praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba, et expectatio tristior impendentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 25:1)
Hoc ille audito, quod semper trepidis votis optaverat et inopina prosperitate elatus, multitudine ex regio equitatu adiuncta his, qui dimicavere nobiscum, celeri disposuit gradu, agminis nostri invadi terga postremi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 8:2)
Ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis, vi repulsi sunt magna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 7:1)
Quod ratione gemina cogitatum est, ut puniretur homo qui Chiliocomum mandatu vastaverat principis, et remaneret occasio, per quam subinde licenter invaderetur Armenia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 12:2)
Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 7:1)
His cognitis Valentinianus eodem Aequitio aucto magisterii dignitate, repedare ad Illyricum destinabat, ne persultatis Thraciis perduellis iam formidatus, invaderet hostili excursu Pannonias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 11:1)
Et ad usque Remos progressus, sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem, ea consideratione, quod ibi sub patre Cretione quondam comite educatus, suspecta noverat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium, olim sibi cognitum et fidelem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 14:1)
Et nanctus horam impendio tempestivam, signo repente per lituos dato, latrocinalia castra perrupit, contraque Germani, nihil praeter inefficaces minas iactanter sonantes et fremitum, nec expedire arma dispersa, nec componere aciem, nec resurgere in vires permittebantur urguente instanter victore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION