라틴어 문장 검색

vis fulgurum non alias crebrior et sidus cometes, sanguine inlustri semper Neroni expiatum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 47장2)
at Romae senatus cuncta principibus solita Vespasiano decernit, laetus et spei certus, quippe sumpta per Gallias Hispaniasque civilia arma, motis ad bellum Ger- maniis, mox Illyrico, postquam Aegyptum Iudaeam Syriamque et omnis provincias exercitusque lustraverant, velut expiato terrarum orbe cepisse finem videbantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장6)
Asiaticus (is enim libertus) malam potentiam servili supplicio expiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장12)
legata ex testamento Tiberi quamquam abolito, sed et Iuliae Augustae, quod Tiberius suppresserat, cum fide ac sine calumnia repraesentata persoluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 3:1)
quibus omnibus pro necessitudinis iure proque meritorum gratia cruenta mors persoluta est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 1:3)
anxius ea re, ut ex Balbillo astrologo didicit, solere reges talia ostenta caede aliqua illustri expiare atque a semet in capita procerum depellere, nobilissimo cuique exitium destinauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:3)
cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo t[h]us tenentem et in calice fictili merum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 2:4)
quare Vitellianorum quidem et exauctorauit plurimos et coercuit, participibus autem uictoriae adeo nihil extra ordinem indulsit, ut etiam legitima praemia sero persoluerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 2:3)
Alexander corpori uxoris eius iustis persolutis omni que graviore comitatu intra eadem munimenta cum modico praesidio relicto ad hostem contendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 3:1)
itaque Philotas cum duobus milibus et C relictus, ut iusta fratri persolveret, ipse contendit ad Bessum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 22:2)
Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 8:1)
"Sed huius parricidi i mercedem falso regis nomine persolvisti tibi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 45:5)
Inde Bessum Ecbatana duci iussit interfecto Dareo poenas capite persoluturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 12:2)
Non se deprecari, quin suppliciis sontium expiarentur, quae per contumaciam deliquissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:6)
Digna tamen res visa est, quae maioribus hostiis expiaretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION