라틴어 문장 검색

ob haec beneficia quibus illi obstupescunt nullos honores mihi nisi verborum decerni sino, statuas, fana, τέθριππα prohibeo nec sum in ulla re alia molestus civitatibus - sed fortasse tibi qui haec praedicem de me.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 13:6)
etsi abest maturitas aetatis, tamen personare auris eius huius modi vocibus non est inutile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 18 7:5)
quin ego . cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et mihi visus sum captus esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 2 1:5)
animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis tota vicinitas personet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 2:2)
Ut haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:3)
Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias [fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:4)
Obstupueram ego supplicii metu pavidus, nec quid in re manifestissima dicerem, inveniebam turbatus . . . et deformis praeter spoliati capitis dedecus superciliorum etiam aequalis cum fronte calvities, ut nihil nec facere deceret nec dicere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:1)
Iam fragor armorum trepidantes personat aures.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:8)
' Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:32)
In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a villa mea videor, magnamque eius voluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:1)
Legitur describitur cantatur etiam, et a Graecis quoque, quos Latine huius libelli amor docuit, nunc cithara nunc lyra personatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 10:1)
Summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur Maenadis effusis obstipuisse comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 926)
Carmine quid victas obstipuisse feras?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 913)
Cynthia saepe tuis fertur, vocans Arion, tamquam fraternis obstipuisse modis, nomen Arionium Siculas impleverat urbes, captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권51)
obstipuit dubio territa turba sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권287)

SEARCH

MENU NAVIGATION