라틴어 문장 검색

nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor illuxerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:38)
Et fluctibus minantem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 5:1)
Tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses coram latrone cantares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:19)
Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:18)
Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:14)
Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:6)
quod se facturos minabantur, aegreque tunc sunt retenti, quin oppidum irrumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur.
(카이사르, 내란기, 2권 13:7)
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장14)
Concubitus uero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 4:1)
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 4:1)
armatam rursus Babylona minari rege novo;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:275)
aut fluvium per tecta vagum summisque minatum collibus?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:30)
sed malus interpres rerum metus omne trahebat augurium peiore via, truncataque membra nutricemque lupam Romae regnoque minari.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:88)
additur armis calliditas parcusque sui tumor iraque numquam prodiga telorum, caute contenta minari nec nisi servandae iactus inpendere vitae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice17)
Est in Romuleo procumbens insula Thybri qua medius geminas interfluit alveus urbes discretas subeunte freto, pariterque minantes ardua turrigerae surgunt in culmina ripae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:112)

SEARCH

MENU NAVIGATION