라틴어 문장 검색

magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, pervicit Appius ut deiecto Fabio fratrem traheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 383:1)
ceterum postquam receptus pulsis nullus erat nec usquam nisi in certamine spes, pertinacius de integro capessunt pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 376:2)
Lucretius, quibus Hispaniae provinciae obvenerant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem pervicerunt ut supplementum sibi ad exercitum daretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 193:2)
qui cum in magistratu esset - prytanin ipsi vocant - multis orationibus pervicerat Rhodios, ut omissa quam saepe vanam experti essent, regum fovendorum spe Romanam societatem, unam tum in terris vel viribus vel fide stabilem, retinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 476:1)
ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius quam finitimae civitates in armis fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 321:1)
si amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 3119)
ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum, haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 3120)
itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION