라틴어 문장 검색

Sit ergo hic sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenis minimeque pertinax, insit in eo lepos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 172:1)
eaque omnia, quae proborum, demissorum, non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non acerborum sunt, valde benevolentiam conciliant abalienantque ab eis, in quibus haec non sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:8)
Sed mihi ignoscetis profecto, si modo, quae causa me nunc ad hanc insolitam mihi loquacitatem impulerit, acceperitis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 361:5)
medium quoddam tuum consilium fuit qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 4:3)
nam si uno loco essem, verebar ne cui obtrectatorum viderer et nimium pertinaciter Lepido offensus et mea patientia etiam alere bellum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 1:6)
neque ea plane videt animus, cum repente in tam insolitum tamque perturbatum domicilium inmigravit, sed cum se collegit atque recreavit, tum adgnoscit illa reminiscendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 57:3)
Audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exire beluae gemitum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:1)
Sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrectator ministerii, posita frequentius sarcina male dicebat properantibus affirmabatque se aut proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:21)
Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:8)
Nec non horrendi nemoris de parte sinistra insolitae voces flamma sonuere sequenti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:33)
Fortior ominibus movit Mavortia signa Caesar et insolitos gressu prior occupat ausus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:1)
Tremuit perterritus aether planctibus insolitis, confusaque regia caeli.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:12)
Quam devorare patula cum vellet gula, Arripuit illa prope iacentem surculum, Et pertinaci morsu transversum tenens, Avidum sollerti rictum frenavit mora.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Serpens et lacerta: Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse, hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.2)
Perturbat me longa et pertinax valetudo Titi Aristonis, quem singulariter et miror et diligo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 1:2)
Cum apud centumviros diceret graviter et lente - hoc enim illi actionis genus erat -, audit ex proximo immodicum insolitumque clamorem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION