라틴어 문장 검색

Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장42)
Et ait Iudas: " Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장10)
Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장4)
Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장5)
Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu turbas pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장45)
sed infinitum esse pertransitum et acceptum est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 11:2)
Quare, si tantum rationale esset, pertransire non posset;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 18:4)
"In ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae, catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:8)
Pertranseunt quippe mundi istius turbines et in curru Dei rotarum celeritate volvuntur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:20)
"Populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:2)
Ilico surge et aperi, ne te remorante pertranseat et postea conqueraris dicens:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:12)
"Aperui fratrueli meo, fratruelis meus pertransiit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:13)
Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum vitae huius curricula quis pertranseat, maiorumque solacium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:20)
Miles vero per foramen via breviori pertransiens domine annulum redidit et reversus est.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:13)
discrimine nullo sternuntur passim campis, et fortia quaeque fecit iners, trepidante fuga mare pallidus intrat et naves pertransit eques, turpique natatu de pelago ad cymbam rediit, sic tertia Pyrrhi quondam pugna fuit:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 178)

SEARCH

MENU NAVIGATION