라틴어 문장 검색

item reliquae stellae, quo maiore absunt spatio ab extremo caelo proxumamque habent terrae circinationem, celerius <pervagari> videntur, quod quaecumque earum minorem circinationem peragens saepius subiens praeterit superiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장49)
Quemadmodum, si in rota, qua figuli utuntur, inpositae fuerint septem formicae canalesque totidem in rota facti sint circum centrum imo adcrescentes ad extremum, in quibus hae cogantur circinationem facere, verseturque rota in alteram partem, necesse erit eas contra rotae versationem nihilominus adversus itinera perficere, et quae proximum centrum habuerit, celerius pervagari, quaeque extremum orbem rotae peragat, etiamsi aeque celeriter ambulet, propter magnitudinem circinationis multo tardius perficere cursum:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장50)
namque luna de septem astris circulum proximum terrae in cursibus minimum pervagatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장12)
Namque cum arietis signum iniit et partem octavam pervagatur, perficit aequinoctium vernum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장1)
ita sol ea signa circum pervagando certis temporibus auget aut minuit dierum et horarum spatia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION