라틴어 문장 검색

Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire, Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires, Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 140)
Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 157)
fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 193)
desine pervicax referre sermones deorum et magna modis tenuare parvis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 315)
"unxere matres Iliae additum feris alitibus atque canibus homicidam Hectorem, postquam relictis moenibus rex procidit heu pervicacis ad pedes Achillei."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 174)
sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 165:1)
quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu , neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus . nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 213:2)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
nam si quando obiici potest, non in ioco exprobranda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 138:4)
est gratus iocus, qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidate, semper domum tuam colui, cum posset palam negare, credo, inquit, et verum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 203:1)
interim de se dicere ridiculum et quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur, movet risum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 203:2)
quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque rursum liberis daret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 84:1)
dulcis esse tamen debet non exprobrans sonus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 163:6)
est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, capite atque humeris sensim ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans, longius enim partibus his et liberius exeritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 239:1)
is in exprobrando et indicando, unde ei nomen est, valet, et adlevata ac spectante humerum manu paulum inclinatus adfirmat, versus in terram et quasi pronus urget;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 241:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION