-
Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, et minui luces, cum sumant augmina noctis, aut quia sol idem sub terras atque superne imparibus currens amfractibus aetheris oras partit et in partis non aequas dividit orbem, et quod ab alterutra detraxit parte, reponit eius in adversa tanto plus parte relatus, donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:1)
-
praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis aut dissolvuntur solis super icta calore, mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni cera super calido tabescens multa liquescat.
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:7)
-
principio terram sol excoquit et facit are, at glaciem dissolvit et altis montibus altas extructas[que] nives radiis tabescere cogit;
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:2)
-
Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntiationibus signant, appellantes deum Ἰήϊον atque Παιᾶνα:
- (Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:1)
-
Ab hac gente sol poenas debitas vi pestiferi caloris exegit.
- (Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 9:3)
-
Aera pestiferum tractu, morbosque fluentes, Insanamque famem, permissasque ignibus urbes, Moeniaque in praeceps laturos plena tremores Hi possent explere viri, quos undique traxit In miseram Fortuna necem, dum munera longi Explicat eripiens aevi, populosque ducesque Constituit campis:
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:52)
-
Vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris Serpitis, aurato nitidi fulgore dracones, Pestiferos ardens facit Africa.
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:61)
-
Cumque peregisset miseri crudelia fata, Tabuit in calido volnere mucro tener.
- (마르티알리스, 에피그램집, 4권, XVIII2)
-
Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas, Hausisti patrias luxuriosus opes, Bisque tuum deciens non toto tabuit anno:
- (마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXII2)
-
Tabescas utinam, Sabelle belle!
- (마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXIX4)
-
hoc autem iste violentius posuit, quod ille stellae tantum facit comparationem, hic etiam stellae pestiferae, respiciens quas clades Rutulis sit inlaturus Aeneas.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2707)
-
sirius ardor Sirius stella est in ore canis, quae, ut in tertio diximus, quantum in ipsa est, pestifera est, sed pro qualitate adiacentium aut vincitur aut maioribus utitur viribus:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2731)
-
quos cum diu pastores sequerentur, delati sunt ad quandam speluncam, halitum ex se pestiferum emittentem, adeo ut iuxta stantes necaret:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7855)
-
cum cane enim nascitur Sirius, qui est terris adversus, de quo legimus "ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris nascitur", ut 'adverso' sit pestifero et contrario mortalibus.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2182)
-
"et cum tabe pestifera caeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire?"
- (미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:18)