라틴어 문장 검색

non enim major est essentia Pater et Filius, quam solus Pater aut solus Filius, sed tres simul personae aequales sunt singulis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:8)
Cum itaque non sit major essentia totius Trinitatis quam singularum personarum, constat quoque ipsam Trinitatem sicut singulas, individuam esse, hoc est nullas penitus in quantitate suae essentiae partes habere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:1)
Cum sit itaque tanta divinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea videlicet nulla sit partium aut accidentium seu quarumlibet formarum diversitas, nulla unquam variatio, quomodo tres personae in ea assignari, sive intelligi queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:1)
Quippe ubi nulla est multitudo rerum, imo penitus nulla multitudo, nulla pluralitas, nulla diversitas, quomodo multitudo personarum, aut ulla earum diversitas erit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:3)
Nescio quo pacto una creditur esse substantia, cum non dicatur una esse persona.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:7)
XI. Quaerunt autem quomodo in Deo una penitus permanente substantia vel essentia aliqua, ibi proprietatum sit diversitas, secundum quas Trinitas personarum constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 40:1)
Ad hunc igitur modum cum in singulis rebus, una permanente substantia, possint innumerabilia assignari, secundum proprietates suas ab invicem diversa, quid mirum si una permanente divina essentia, diversae quae in illo sint proprietates, secundum quas distingui tres personae queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:1)
Si quis forte id quod de rerum identitate, vel proprietatum diversitate monstramus, non satis ad rem quam proposuimus pertinere dicat, nisi etiam in aliquibus rebus una permanente essentia, plures quoquo modo personas inesse demonstremus, agnoscat nullam ex toto similitudinem, sed ex parte aliquam induci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:4)
Nisi enim prima sit persona, quae scilicet loquitur, quomodo erit secunda, ad quam videlicet sermo loquentis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:9)
XIII. Quam etiam similitudinem si quis ad divinae Trinitatis personas inducere velit, non incongrue fortassis aptare poterit, cum videlicet ex Deo Patre tam Filius quam Spiritus sanctus, et ex Patre simul et Filio simul Spiritus sanctus habeat esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:1)
Sicut autem, juxta grammaticos persona sub disjunctione facilius describitur hoc modo:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:3)
Persona est in illa summa Trinitate Deus Pater vel ejus Filius, sive amborum Spiritus sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:5)
cum autem subdit, et divinitas, subaudis similiter intellecta conspicitur, unitatem divinitatis in tribus illis personis assignari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:13)
Quomodo autem philosophi hanc personarum distinctionem in una divinitatis essentia, per similitudinem alicujus mundanae creaturae, et eorum quae in ipsa sunt creatura vestigare poterunt atque invenire, facile, credo, poterit assignari in his quae ex materia et forma, vel ad similitudinem materiae et formae dixerunt consistere, verbi causa:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:1)
Quod et quidam nostrum attendentes, cum trium personarum eamdem essentiam assignare conarentur, et sicut Filium ex Patre esse, sic Spiritum ab utrisque, de fonte, et rivo, et stagno familiariorem videntur excogitasse similitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION