라틴어 문장 검색

Haec iracundos admonebit fabula Impune potius laedi quam dedi alteri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.9)
Ex quibus tamen si non nulla tibi petulantiora paulo videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare summos illos et gravissimos viros qui talia scripserunt non modo lascivia rerum, sed ne verbis quidem nudis abstinuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 4:1)
Quia nequaquam me ut inexspectatum festivumve delectat, si quid molle a cinaedo, petulans a scurra, stultum a morione profertur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 2:4)
Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras Venit et in viridi garrula sedit humo, Terque bovis niveae petulanti pectora rostro Fodit et albentis abstulit ore iubas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 510)
si doctus videare rudi, petulansve pudenti, diffidet miserae protinus illa sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:573)
vox iracunda minaxque plenaque terroris rauco de gutture fertur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:5)
At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:7)
illic natali desuescunt vivere ritu moribus et patriis exutae in barbara iura degenerant linguamque novam vestemque sequuntur, deque profanato discunt sordescere cultu nutricemque abolent petulanti e pectore Sion.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1117)
stantem refugit maesta frequentia, aversa vultus, ne petulantius quisquam verendum conspiceret locum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis17)
tum lasciva protervitas et luxus petulans (heu pudet ac piget!
(프루덴티우스, 머리말, 머리말7)
nam saepe est quibus in rebus alius ne iratus quidem est, Quum de eadem causa est iracundus factus inimicissimus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 135)
Ecce autem tu quoque proterve iracundus es.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 5107)
Nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit, Non edepol clam me est, quum hoc quod levius est tam animo iracundo tulit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 179)
caelum ipsum petimus stultitia neque per nostrum patimur scelus iracunda Iovem ponere fulmina.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 313)
iracunda diem proferet Ilio matronisque Phrygum classis Achillei;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1513)

SEARCH

MENU NAVIGATION