라틴어 문장 검색

Quod privata proprietas postferatur bonis cunctis destinatis, ideoque ius universale habetur eis fruendi, exstat “aurea regula” socialis actionis atque “primum principium rei ethicae socialis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:4)
Alienus erat a doctrinis philosophicis quae corpus, materiam et huius mundi res spernebant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:8)
Ipsum etiam resuscitatum gloriosumque ostendit, in toto creato Eius per universalem dominatum praesentem:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:2)
130. In cogitatione philosophica et theologica creationis, quam demonstrare studuimus, clare animadvertitur personam humanam, sua cum peculiari ratione suaque scientia, non esse elementum externum qui ex toto excludi debeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 171:1)
Prorsus praestat ut diversae alicuius urbis partes bene inter se coeant utque incolae universalem possint habere prospectum potius quam se ipsos in quadam urbis parte claudant, vitae renuntiando totius urbis, spatii videlicet proprii cum aliis communicati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 197:2)
attamen nondum explicavimus universalem conscientiam quae hoc efficeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 265:2)
Implicat quoque amantem conscientiam nos ab aliis creaturis non esse segregatos, sed cum ceteris rebus universi magnificam universalem communionem conformare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:5)
Quare loqui possumus de quadam universali fraternitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 290:6)
Quare declaratus est custos Ecclesiae universalis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 307:5)
Nonne haec fuit – interrogatur – veritas quam magni totalitarismi praeterito saeculo sibi vindicarunt, veritas quidem quae propriam imponebat universalem opinationem ut concreta singuli historia contereretur?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:7)
Eo quod evangelicus nuntius philosophicam doctrinam apud antiquos convenit, id decretorium fuit iter ut ad omnes gentes perveniret Evangelium, idque effecit ut fides et ratio inter se agerent, quod saeculorum decursu usque ad nostram aetatem increbruit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:3)
Itaque fides ostenditur universalis, catholica, quoniam lumen eius augescit ad illuminandum mundum universum cunctamque historiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:10)
In « moderna aetate » temptatum est inter homines fraternitatem construere universalem, eorum aequalitate innixam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:3)
quorum omnium similis est ratio, forma diversa, quia sententia universalis est vox, ethologia personis continetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 327:3)
propter quae mihi semper moris fuit, quam minime alligare me ad praecepta, quae καθολικά vocitant, id est (ut dicamus quomodo possumus) universalia vel perpetualia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 199:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION