라틴어 문장 검색

atque etiam sequenti statim nocte uidere uisus est filium mortali specie ampliorem, cum fulmine et sceptro exuuiisque Iouis Optimi Maximi ac radiata corona, super laureatum currum, bis senis equis candore eximio trahentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 6:1)
cubicula plurifariam disposita tabellis ac sigillis lasciuissimarum picturarum et figurarum adornauit librisque Elephantidis instruxit, ne cui in opera edenda exemplar impe[t]ratae schemae deesset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 43장 2:1)
Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat, aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant, pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli, baculum aureum berylli distiuguebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 33:1)
lumina, picturae varios superaddit honores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 139:1)
en frigidus orbes purpureos iam somnus obit, iam candor et anni
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 190:1)
tum magis atque magis peditem candore notato Tyndariden incendit amor, simul obvius hastam
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 217:1)
Illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprovidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sunt, quae capillis alienis verticem instruunt et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae conponuntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:6)
"Quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:53)
Nobilem virum Quintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est, sed magis ex pictura quam litteris nomen invenit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:6)
vexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadema-tum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:9)
Lanarum conchylia quis in pristinum candorem revocet?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:20)
Pro gemmis aut serico divinos codices amet, in quibus non auri et pellis Babyloniae vermiculata pictura, sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:1)
Non mihi nunc per virtutum prata ducendus es nec laborandum ut ostendam tibi variorum pulchri- tudinem Horum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum verecundia possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:1)
Indi quae psaltria penem maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones, illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus, intulerit, ubi velari pictura iubetur quaecumque alterius sexus imitata figuras.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI171)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION