라틴어 문장 검색

nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras et cadat ante Lares Gallittae victima sola tantis digna deis et captatoribus horum.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII32)
misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV109)
Elephantis ad hoc inmensae magnitudinis, auro purpura argento et suo ebore fulgentibus, aciem utrimque vallaverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 16:2)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)
Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
Vale, mel gentium * meculle, ebur ex Etruria, lasar Arretinum, adamas supernas, Tiberinum margaritum, Cilniorum smaragde, iaspi figulorum, berylle Porsenae, carbunculum * habeas, ἵνα συντέμω πάντα, μάλαγμα moecharum.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 12:2)
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:3)
Indum sanguineo veluti violaverit ostro Si quis ebur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 4:1)
Ille fluctus incremento suo ait in sublime curvatos litoribus inlidi, et asperginem collectae sordis expuere, quod nulla expressius pictura signaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:5)
Ebur atria vestit, Et subfixa manu foribus testudinis Indae Terga sedent, crebro maculas distincta smaragdo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:9)
Dum Tiburtinis albescere solibus audit Antiqui dentis fusca Lycoris ebur, Venit in Herculeos colles.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIII1)
Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra, Et Tiburtino monte quod alget ebur;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII6)
Vera minus flavo radiant electra metallo, Et niveum felix pustula vincit ebur.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L5)
Quis Palatinos imitatus imagine vultus Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIV1)
Inde satur mensas et opertos exuit orbes Expositumque alte pingue poposcit ebur, Et testudineum mensus quater hexaclinon Ingemuit citro non satis esse suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX2)

SEARCH

MENU NAVIGATION