라틴어 문장 검색

postea Circe, cum eum amaret et sperneretur, irata eum in avem, picum Martium, convertit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1906)
hoc autem ideo fingitur, quia augur fuit et domi habuit picum, per quem futura noscebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1908)
sane, sicut supra dictum est, Faunus Pici filius dicitur, qui a fando, quod futura praediceret, Faunus appellatus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3143)
quod et supra ipse ostendit latenter, inducens Picum solum sedentem, ut parvaque sedebat succinctus trabea, quod est augurum, cum alios stantes induxerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 413)
nam Stercutii Picus, Pici Faunus, Fauni Latinus est filius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 766)
manipli autem dicti sunt signiferi, quia sub Romulo pauper adhuc Romanus exercitus hastis faeni manipulos inligabant, et hos pro signis gerebant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8704)
inde ait 'tuorum'. nam et Latinus inde originem ducit, ut Fauno Picus pater, isque parentem te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8202)
iunco id est faeno vel fluvio Mincio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 483)
nec tota claudes id est faenum praebebis tota bruma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3211)
"Romulus, Picus, Tiberinus et Consus et Pilumnus ac Volumnus dii;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:20)
Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, faenum alios aiebat esse oportere.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 233:5)
"ecce modo heroas sensus adferre videmus nugari solitos graece, nec ponere lucum artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes et focus et porci et fumosa Palilia faeno, unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti."
(페르시우스, 풍자, satire 152)
ignibus heu lentis uretur, ut umida faena, ut modo montanis silva recisa iugis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 120:4)
"nec pudor in stipula placidam cepisse quietem et faenum capiti supposuisse fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권116)
"Martia picus avis gemino pro stipite pugnant et lupa:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권21)

SEARCH

MENU NAVIGATION