라틴어 문장 검색

Piceno quoque venit a cliente Parcae cistula non capax olivae, Et crasso figuli polita caelo Septenaria synthesis Sagunti, Hispanae luteum rotae toreuma, Et lato variata mappa clavo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI4)
Dum proavos atavosque refers et nomina magna, Dum tibi noster eques sordida condicio est, Dum te posse negas nisi lato, Gellia, clavo Nubere, nupsisti, Gellia, cistibero.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVII1)
Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae, Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII2)
Nemo nova caluit sic inflammatus amica, Flagravit quanto Laurus amore pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVI1)
Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas, Nunc postquam desi=t ludere, prima pila est.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVI2)
rustice, redde pilam.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XLVI Pila trigonalis3)
Nuper in Ausonia domini spectatus harena Hic erit ille tibi, cui pila taurus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LIII Rhinoceros1)
Redde pilam:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXIII Tintinabulum1)
atque hac lascivia excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati cives facilius tolerarent ieiunium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 676)
et quia apud maiores nostros molarum usus non erat, frumenta torrebant et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1795)
haerent parietibus scalae quod illae, quae feruntur ad pugnam, clavos habeant vel uncos, ut figantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4421)
alii 'nimbum' clavum transversum in veste existimant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6165)
secespita autem est culter oblongus ferreus, manubrio eburneo, rotundo, solido, vincto ad capulum argento auroque, fixo clavis aeneis, quo , flaminicae, virgines pontificesque ad sacrificia utuntur, eaque iam sacra est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26222)
stellatum autem pro 'clavis aeneis vinctum'. iaspidem autem ideo intulit, ne totus a rege discedere videretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26228)
clavum fustem gubernaculi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1774)

SEARCH

MENU NAVIGATION