라틴어 문장 검색

sane ploratus tantum lacrimarum est, planctus tantum vocum, fletus ad utrumque pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4272)
dirarum volucrum modo 'dirarum' non mali ominis dicit, ut sunt bubones, sed quae humanis cadaveribus vescebantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2334)
nam praeficae, ut et supra diximus, sunt planctus principes, non doloris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4843)
culminibus desertis noctuam dicit, non bubonem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8631)
bubo autem maior est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8633)
inportunaeque volucres in alienum tempus ruentes, ut striges aut bubones, nocte gaudentes, per diem possent videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4701)
"invenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:2)
Planctus est optime - manu misit aliquot - etiam si maligne illum ploravit uxor.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:18)
Ibi triduo inclusus redeunte in animum solitudine atque contemptu verberabam aegrum planctibus pectus | et inter tot altissimos gemitus frequenter etiam proclamabam:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:2)
Tremuit perterritus aether planctibus insolitis, confusaque regia caeli.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:12)
Illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, Vulturis in ramis et strigis ova tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1211)
Qui simul impurae matris prolapsus ab alvo Cinyphiam foedo corpore pressit humum, Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, Funereoque graves edidit ore sonos . Protinus Eumenides lavere palustribus undis , Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, Terque cruentatas increpuere manus . Gutturaque imbuerant infantia lacte canino :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:1)
foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, ignavus bubo, dirum mortalibus omen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:8)
Eumenides tenuere faces de funere raptas, Eumenides stravere torum, tectoque profanus incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:3)
Ter pedis offensi signo est revocata, ter omen funereus bubo letali carmine fecit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION