라틴어 문장 검색

et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:21)
eius dei hymnum Graeco et Latino carmine nobis ecce iam canam illi a me dedicatum.
(아풀레이우스, 플로리다 18:52)
canit enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, Epicharmus modos, Xenophon historias, Crates satiras:
(아풀레이우스, 플로리다 20:10)
"maga primi nominis et omnis carminis sepulchralis magistra creditur, quae surculis et lapillis et id genus frivolis inhalatis omnem istam lucem mundi sideralis imis Tartari et in vetustum chaos submergere novit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:12)
Et illa quidem magicis suis artibus volens reformatur, at ego, nullo decantatus carmine, praesentia tantum facti stupore defixus quidvis aliud magis videbar esse quam Lucius, sic exterminatus animi, attonitus in amentiam vigilans somniabar;
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:1)
Eas amoenus lectissimae iuventutis, veste nivea et cataclista praenitens, sequebatur chorus, carmen venus-tum iterantes, quod Camenarum favore sollers poeta modulatus edixerat, quod argumentum referebat interim maiorum antecantamenta votorum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:7)
versus a me fugiunt carminis oblito.
(ARCHIPOETA, IV32)
Nasonem post calicem carmine praeibo.
(ARCHIPOETA, IV56)
conqueror in carmine viris litteratis.
(ARCHIPOETA, IV78)
inde poeta tuus tibi scribam carmen et odas.
(ARCHIPOETA, VI41)
carmine, Novaria, semper meo vives,
(ARCHIPOETA, IX77)
meis te carminibus renovari scies:
(ARCHIPOETA, IX82)
tunc versus et carmina meliora cudo.
(ARCHIPOETA, X40)
Cuius Sedulius poeta mentionem facit in Paschali metrico carmine, ita dicens:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 2:29)
Nec etiam illi sine liberali disciplina inter cetera praesentis vitae studia, quae nobilibus conveniunt, otiose et incuriose permittuntur, nam et psalmos et Saxonicos libros et maxime Saxonica carmina studiose didicere, et frequentissime libris utuntur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION