라틴어 문장 검색

in fluvios partim gelidos ardentia morbo membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:13)
Est ingens gelidum lucus prope Caeretis amnem Religione patrum late sacer, et adiecit, quo proprietatem religionis exprimeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:2)
Tum gelidus toto manabat corpore sudor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 50:1)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
Quia senecta, inquit ille, extincto per vetustatem naturali calore fit frigida, et ex illo frigore gelidi et superflui nascuntur humores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:1)
Hoc et in Ponto fieri videmus, in quo frusta quaedam et, ut ita dixerim, prosiciae gelidae feruntur contractae de fluvialium vel palustrium undarum multitudine, in quas licet frigori quasi levatiores marina.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 33:1)
Iam gelidas Caesar cursu superaverat Alpes, Ingentesque animo motus, bellumque futurum Ceperat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:18)
Ut notae fulsere aquilae Romanaque signa, Et celsus medio conspectus in agmine Caesar, Diriguere metu, gelidus pavor occupat artus, Et tacito mutos volvunt in pectore questus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:52)
Melius, Fortuna, dedisses Orbe sub Eoo sedem gelidaque sub Areto, Errantesque domos, Latii quam claustra tueri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:56)
Noctis gelidas lux solverat umbras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:62)
Tollentemque caput gelidas Anienis ad undas Agricolae fracto Marium fugere sepulchro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:35)
nam pallida taetris Viscera tincta notis, gelidoque infecta cruore Plurimus adsperso variabat sanguine livor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:53)
Interea, Phoebo gelidas pellente tenebras, Pulsatae sonuere fores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:1)
Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:5)
Rheni gelidis quod fugit ab undis, Oceanumque vocans incerti stagna profundi, Territa quaesitis ostendit terga Britannis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION