라틴어 문장 검색

ea est cum post longas siccitates levis pluvia superiorem partem glaebarum madefecit, inferiorem non attigit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 5:3)
Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare pluviamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis culturam praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:2)
Itaque optime inter Kalendas et Idus Septembris aratur ac subinde iteratur, ut primis pluviis aequinoctialibus conseri possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 11:5)
Nec ignoro quosdam veteres auctores praecepisse ne seminarentur agri, nisi cum terra pluviis permaduisset;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:1)
caeli, cum aut pluvium aut siccum est, nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:4)
nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:3)
Ea fit optima, cum cantherini hordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat et confirmetur ante hiemis violentiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 31:2)
Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:2)
Atque ideo fere prudentes agricolae etiam in aratis collem magis quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 7:4)
Sic enim commodissime faenum defendetur a pluviis, quae etiam si non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere, ut si quis umor herbis inest, exsudet atque excoquatur in acervis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 3:1)
Sicco destinabit eas quae pluviis aut continuis roribus putrescunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:5)
Nisi mature lectae pluviis ventisque et apibus adferunt praedam, quarum vocabulo propter hanc populationem cognominantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 18:4)
vere melius, si aut pluvius aut frigidus status caeli est, aut ager pinguis, aut campestris et uliginosa planities;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 1:2)
seu pluvius, quod siccitatibus gaudet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 1:5)
aut si maturitatem serotini expectet, amittat vindemiam praecoquem, quae plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita dilabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION