라틴어 문장 검색

nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, [postquam aurora inluxit, numquam concessamus] ex industria ambae numquam concessamus lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, poliri expoliri, pingi fingi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 24)
sed vero duae, sat scio, maxumo uni poplo cuilubet plus satis dare potis sunt, quae noctes diesque omni in aetate semper ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 27)
non enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장14)
quorum frontes poliuntur, reliqua ita, uti sunt nata, cum materia conlocata alternis alligant coagmentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장22)
inferior autem pars, quae ad pavimentum spectat, primum testa cum calce trullizetur, deinde opere albario sive tectorio poliatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장17)
super fricaturam, levigationibus et polituris cum fuerint perfecta, incernatur marmor, et supra loricae ex calce et harena inducantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장20)
Cameris dispositis et intextis imum caelum earum trullissetur, deinde harena dirigatur, postea autem creta aut marmore poliatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장9)
Cum camerae politae fuerint, sub eas coronae sunt subiciendae, quas maxime tenues et subtiles oportere fieri videbitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장10)
his perfectis paries testa trullissetur et dirigatur et tunc tectorio poliatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장7)
Ita de supernis in modiolis emboli masculi torno politi et oleo subacti conclusique regulis et vectibus cum molientur qui erit aer ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina cogent et trudent inflando pressionibus per fistularum nares aquam in catinum, e quo recipiens paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et ita ex inferiore loco castello conlocato ad saliendum aqua subministratur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장8)
auro dedit intertextam legitur et 'intertexto'. et figurate dictum est, intertextum aurum habentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1671)
in his vero supra podia abaci ex atramento sunt subigendi et poliendi cuneis silaceis seu miniaceis interpositis, explicandae camerae pure politae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION