라틴어 문장 검색

Ecce puella poli residens in culmine, celum Despiciens, sursum delegans lumina, quiddam Extramundanum toto cognamine uisus Vestigans, nil corporeum uenata sed ultra Transcendens, incorporei scrutata latentem Causam, principium rerum finemque requirens, Visibus offertur Fronesis, uisumque nitore Luminis offendens, mentem nouitate relaxat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:1)
Cultibus hiis afflata poli regina caduca Deserit atque Dei secretum consulit, heret Diuinis, mentem terrenis exuit, ipsam Haurit mente Noym, diuini fluminis haustu Ebria, sed pocius dicatur sobria, namque Ebrietas nascens ex tali nectare, plena Sobrietate uiget nec mentem cogit ab usu Degenerare suo, uerum generosius ipsam Erigit, elimans nostre contagia sordis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:1)
"O regina poli, celi dea, filia summi Artificis, facies nec enim diuina caducam Te docet, aut nostri generis defflere litturam, Quam probat esse deam uultus sceptrumque fatetur Reginam natamque Deo tua gloria monstrat, Cui superum sedes, celi uia, limes Olimpi, Extramundanus orbis regioque Tonantis Tota patet, soliumque Dei fatumque quod ultra est, Me moderare uagam, stupidam rege, siste timentem Indoctamque doce, fluitantem corripe, tristem Letifica, gaudens peregrine consule, ceptum Perfice, nutantem firma, succurre cadenti;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:1)
Que, nitens superare polos sedesque supernas Inuadens, penetrale Dei talamumque Tonantis Consiliumque Iouis nutans, uaga, sola pererrans, Aggredior, celique uias pertempto latentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:3)
Hiis uerbis gauisa, poli regina benigno Reddidit affatu quod se preberet eunti Consortem callisque ducem gressusque magistram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:11)
Celesti Muse terrenus cedet Apollo, Musa Ioui, uerbisque poli parencia cedent Verba soli, tellusque locum concedet Olimpo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 14:3)
Summe parens, eterne Deus uiuensque potestas, Vnica forma boni, recti uia, limes honesti, Fons ueri, sol iusticie, pietatis asylum, Principium finisque, modus, mensura, sigillum, Rerum causa, manens racio, noys alma, sophya Vera, dies uerus, lux nescia noctis, origo Summa, decor mundi perfectus, uita perhennis, Nata regens, uentura serens, nascencia seruans, Omnia sub numero claudens, sub pondere sistens Singula, sub stabili mensura cuncta choercens, Qui rerum species et mundi sensilis umbram Ducis ab exemplo mundi mentalis, eumdem Exterius pingens terrestris ymagine forme, Qui ueterem massam de uultus sorde querentem Inuestis meliore toga, formeque sigillo Signans, excludis nexu mediante tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:1)
Alcius inquirit Fronesis, feruencius instans, An liquor iste fluat, sibi quem uicina maritat Flamma poli flammeque truces contemperat iras;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:8)
Sed quoniam totus scintillat in igne beato Hic locus et flamme nutu blanditur amico, Censetur polus empireus cui flamma benignis Ignibus arridet aulamque nitoribus ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:9)
In robur Fidei, uirtutum luce choruscat Petrus et ipsius uirtus splendescit in umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:16)
Hic res, hic umbra uidetur, Hic ens, hic species, hic lux, ibi lucis imago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:14)
Amplius admirans, magis hesitat, amplius herens, Inquirit quo iure poli, qua lege beata Nata patrem, terrena Deum, casura manentem, Flos cedrum, sidus solem, scintilla caminum Proferat, et mellis desudet petra liquorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:29)
Hec mirata diu Fronesis multumque retractans Singula, que uisus pregustat, freta sororum Ducatu, summi regis conscendit in arcem Qua residet rex ipse poli, qui cuncta cohercet Legibus imperii, qui numine numina celi Constringit, cuius nutu celestia nutant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:1)
Vocat ergo Noym, que preparet illi Numinis exemplar, humane mentis ydeam, Ad cuius formam formetur spiritus omni Munere uirtutum diues, qui, nube caduce Carnis obumbratus, ueletur corporis umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:3)
Nec iam corpoream uestem fastidit abhorrens Spiritus, hospicio tali letatus et umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION